Loading...
Sed ad iudicum numerum quod attinet, nullum singularem huius status ratio exigit; sed ut in imperio monarchico, ita etiam in hoc apprime observari debet, ut plures sint, quam ut a viro privato corrumpi possint. Nam eorum officium solummodo est providere, ne quisquam privatus alteri iniuriam faciat; atque adeo quaestiones inter privatos, tam patricios quam plebeios, dirimere, et poenas delinquentibus, etiam ex patriciis, syndicis et senatoribus, quatenus contra iura, quibus omnes tenentur, deliquerunt, sumere. Ceeterum quaestiones, quae inter urbes, quae sub imperio sunt, moveri possunt, in supremo concilio dirimendae sunt.