Ad forum quod attinet sive tribunal, non potest iisdem fundamentis niti, quibus illud, quod sub monarcha est, ut illud in cap. 6. art. 26. et seq. descripsimus. Nam (per art. 14. huius cap.) cum fundamentis huius imperii non convenit, ut ulla ratio stirpium sive familiarum habeatur. Deinde quia iudices ex solis patriciis electi metu quidem succedentium patriciorum contineri possent, ne in eorum aliquem iniquam aliquam sententiam pronuncient, et forte ut neque eos secundum merita punire sustineant; sed contra in plebeios omnia auderent, et locupletes quotidie in praedam raperent. Scio hac de causa Genuensium consilium a multis probari, quod scilicet non ex patriciis, sed ex peregrinis iudices eligant. Sed hoc mihi rem abstracte consideranti absurde institutum videtur, ut peregrini, et non patricii ad leges interpretandas vocentur. Nam quid aliud iudices sunt nisi legum interpretes. Quare mihi persuadeo, Genuenses in hoc etiam negotio magis suae gentis ingenium, quam ipsam huius imperii naturam respexisse. Nobis igitur rem abstracte considerantibus media excogitanda sunt, quae cum huius regiminis forma optime conveniunt.