Secundum concilium, quod supremo subordinandum est, senatum appellabimus, cuius officium sit publica negotia agere, ex. gr. imperii iura promulgare, urbium munimenta secundum iura ordinare, diplomata militiae dare, tributa subditis imponere eaque collocare, externis legatis respondere, et quo legati mittendi sunt, decernere. Sed ipsos legatos eligere supremi concilii officium sit. Nam id apprime observandum est, ne patricius ad aliquod imperii ministerium vocari possit, nisi ab ipso supremo concilio, ne ipsi patricii senatus gratiam aucupari studeant. Deinde illa omnia ad supremum concilium deferenda sunt, quae praesentem rerum statum aliqua ratione mutant, uti sunt belli et pacis decreta. Quare senatus decreta de bello et pace ut rata sint, supremi concilii auctoritate firmanda sunt. Et hac de causa iudicarem, ad solum supremum concilium, non ad Senatum pertinere, nova tributa imponere.