In syndicorum etiam et reliquis conciliis idem ordo observandus est, ut scilicet suffragia calculis ferantur. Ius autem syndicorum concilium convocandi resque in eodem decernendas proponendi penes eorundem praesidem esse oportet, qui cum aliis decem aut pluribus syndicis quotidie sedeat, ad plebis de ministris querelas et secretas accusationes audiendum, et accusatores, si res postulat, asservandos, et concilium convocandum etiam ante constitutum tempus, quo congregari solet, si in mora periculum esse eorum aliquis iudicaverit. At hic praeses et qui cum ipso quotidie congregantur, a supremo concilio eligi, et quidem ex syndicorum numero debent, non quidem ad vitam, sed in sex menses, nec continuari, nisi post tres aut quatuor annos. Atque his, ut supra diximus, proscripta bona et pecuniarum mulctae, vel eorum pars aliqua decernenda est. Reliqua quae syndicos spectant suis in locis dicemus.