Verum ut recte, quid in hac re fieri oporteat, et qua ratione huius imperii concilia instituenda sint, ex ipsius natura et conditione concludere possimus, haec consideranda sunt, nempe quod unaquaeque urbs tanto plus iuris, quam vir privatus habeat, quanto viro privato potentior est (per art. 4. cap. 2.); et consequenter unaquaeque huius imperii urbs (vide art. 2. huius cap.) tantum iuris intra moenia seu suae iurisdictionis limites habeat, quantum potest. Deinde quod omnes urbes non ut confoederatae, sed ut unum imperium constituentes invicem sociatae et unitae sint; sed ita, ut unaquaeque urbs tanto plus iuris in imperium, quam reliquae obtineat, quanto reliquis est potentior. Nam qui inter inaequales aequalitatem quaerit, absurdum quid quaerit. Cives quidem aequales merito aestimantur, quia uniuscuiusque potentia cum potentia totius imperii comparata nullius est considerationis. At urbis cuiuscumque potentia magnam partem potentiae ipsius imperii constituit, et eo maiorem quo ipsa urbs maior est. Ac proinde omnes urbes aequales haberi nequeunt. Sed ut uniuscuiusque potentia, ita etiam eiusdem ius ex ipsius magnitudine aestimari debet. Vincula vero, quibus adstringi debent, ut unum imperium componant, apprime sunt (per art. 1. cap. 4.) senatus et forum. Quomodo autem eae omnes his vinculis ita copulandae sunt, ut earum tamen unaquaeque sui iuris, quantum fieri potest, maneat, breviter hic ostendam.