Ordo supremi concilii unius urbis in eligendis urbis et imperii ministris, et in rebus decernendis idem ille, quem art. 27. et 36. praeced. cap. tradidi, esse debet. Nam eadem hic, quam illic, est ratio. Deinde syndicorum concilium huic subordinandum est, quod ad urbis concilium se habeat, ut illud syndicorum praeced. cap. ad concilium totius imperii, et cuius officium intra limites iurisdictionis urbis idem etiam sit, iisdemque emolumentis gaudeat. Quod si urbs, et consequenter patriciorum numerus adeo exiguus fuerit, ut non nisi unum aut duos syndicos creare possit, qui duo concilium facere nequeunt, tum syndicis in cognitionibus pro re nata iudices a supremo urbis concilio designandi sunt, vel quaestio ad supremum syndicorum concilium deferenda. Nam ex unaquaque urbe aliqui etiam ex syndicis in locum, ubi senatus residet, mittendi sunt, qui prospiciant, ut iura universi imperii inviolata serventur, quique in senatu absque iure suffragii sedeant.