In determinandis igitur imperii aristocratici fundamentis apprime observamdum est, ut eadem sola voluntate et potentia supremi eiusdem concilii nitantur, ita ut ipsum concilium, quantum fieri potest, sui iuris sit, nullumque a multitudine periculum habeat. Ad haec fundamenta, quae scilicet sola supremi concilii voluntate et potentia nitantur, determimandum, fundamenta pacis, quae imperii monarchici propria et ab hoc imperio aliena sunt, videamus. Nam si his alia aequipollentia fundamenta imperio aristocratico idonea substituerimus, et reliqua, ut iam iacta sunt, reliquerimus, omnes absque dubio seditiomum causae sublatae erunt, vel saltem hoc imperium non minus securum, quam monarchicum, sed contra eo magis securum, et ipsius conditio eo melior erit, quo magis quam monarchicum absque pacis, et libertatis detrimento (vid. art. 3. et 6. huius cap.) ad absolutum accedit. Nam quo ius summae potestatis maius est, eo imperii forma cum rationis dictamine magis convenit (per art. 5. cap. 3.), et consequenter paci et libertati conservandae aptior est. Percurramus igitur, quae cap. 6. art. 9. diximus, ut illa, quae ab hoc aliena sunt, reiiciamus, et quae ei congrua sunt, videamus.