Loading...
Apparet itaque huius imperii conditionem optimam fore, si ita institutum fuerit, ut ad absolutum maxime accedat, hoc est, ut multitudo, quantum fieri potest, minus timenda sit, nullamque libertatem obtineat, nisi quae ex ipsius imperii constitutione ipsi necessario tribui debet, quaeque adeo non tam multitudinis, quam totius imperii ius sit, quod soli optimates ut suum vendicant conservantque. Hoc enim modo praxis cum theoria maxime conveniet, ut ex art. praeced. patet, et per se etiam manifestum est. Nam dubitare non possumus, imperium eo minus penes patricios esse, quo plura sibi plebs iura vendicat, qualia solent in inferiori Germania opificum collegia, gilden vulgo dicta, habere.