Loading...
Integer senatus non quotidie, sed, ut omnia magna concilia, statuto quodam tempore congregari debet. Sed quia interim imperii negotia exercenda sunt, opus est ergo, ut senatorum aliqua pars eligatur, quae dimisso senatu eius vicem suppleat, cuius officium sit, ipsum senatum, quando eo opus est, convocare, eiusque decreta de Republica exsequi, epistolas senatui supremoque concilio scriptas legere, et denique de rebus in senatu proponendis consulere. Sed ut haec omnia et universi huius concilii ordo facilius concipiatur, rem totam accuratius describam.