Solent frequentius patricii cives esse unius urbis, quae caput totius imperii est, ita ut civitas sive respublica ex eadem habeat vocabulum, ut olim Romana, hodie Veneta, Genuensis, etc. At Hollandorum respublica nomen ex integra provincia habet, ex quo oritur, ut huius imperii subditi maiori libertate gaudeant. Iam antequam fundamenta, quibus hoc imperium aristocraticum niti debet, determinare possimus, notanda est differentia inter imperium, quod in unum, et inter id, quod in satis magnum concilium transfertur, quae sane permagna est. Nam primo unius hominis potentia integro imperio sustinendo (ut art. 5. cap. 6. diximus) longe impar est, quod sine manifesto aliquo absurdo de concilio satis magno enunciare nemo potest. Qui enim concilium satis magnum esse affirmat, simul negat idem imperio sustinendo esse impar. Rex igitur consiliariis omnino indiget, concilium autem huiusmodi minime. Deinde reges mortales sunt, concilia contra aeterna. Atque adeo imperii potentia, quae semel in concilium satis magnum translata est, numquam ad multitudinem redit, quod in imperio monarchico locum non habet, ut art. 25. cap. praeced. ostendimus. Tertio regis imperium vel ob eius pueritiam, aegritudinem, senectutem vel aliis de causis saepe precarium est; huiusmodi autem concilii potentia econtra una eademque semper manet. Quarto unius hominis voluntas varia admodum et inconstans est; et hac de causa imperii monarchici omne quidem ius est regis explicata voluntas (ut in art. 1. cap. praeced. diximus); at non omnis regis voluntas ius esse debet, quod de voluntate concilii satis magni dici nequit. Nam quandoquidem ipsum concilium (ut modo ostendimus) nullis consiliariis indiget, debet necessario omnis eius explicata voluntas ius esse. Ac proinde concludimus, imperium, quod in concilium satis magnum transfertur, absolutum esse vel ad absolutum maxime accedere. Nam si quod imperium absolutum datur, illud revera est, quod integra multitudo tenet.