Loading...
Syndicis, vel cuicumque status ministro stipendium nullum, sed emolumenta decernenda sunt talia, ut non possint sine magno suo damno rempublicam prave administrare. Nam, quod huius imperii ministris aequum sit, vacationis praemium decerni, dubitare non possumus, quia maior huius imperii pars plebs est, cuius securitati Patricii invigilant, dum ipsa nullam reipublicae sed tantum privatae curam habet. Verum quia contra nemo (ut art. 4. cap. 7. diximus) alterius causam defendit, nisi quatenus rem suam eo ipso stabilire credit, res necessario ita ordinandae sunt, ut ministri, qui reipublicae curam habent, tum maxime sibi consulant, cum maxime communi bono invigilant.