Loading...
Attamen, quia summa huius imperii potestas penes universum hoc concilium, non autem penes unumquodque eiusdem membrum est (nam alias coetus esset inordinatae multitudinis), necesse ergo est, ut Patricii omnes Legibus ita astringantur, ut unum veluti corpus, quod una regitur mente, componant. At leges per se solae invalidae sunt et facile franguntur, ubi earum vindices ii ipsi sunt, qui peccare possunt, quique soli exemplum ex supplicio capere debent et collegas ea de causa punire, ut suum appetitum eiusdem supplicii metu frenent, quod magnum est absurdum. Atque adeo medium quaerendum est, quo supremi huius concilii ordo et imperii iura inviolata serventur, ita tamen, ut inter patricios aequalitas, quanta dari potest, sit.