Loading...
His consideratis ad fundamenta, quibus supremum concilium niti et firmari debet, pergo. Huius concilii membra in mediocri imperio quinque circiter millia esse debere ostendimus art. 2. huius cap. Atque adeo ratio quaerenda est, qua fiat, ne paulatim ad pauciores deveniat imperium, sed contra, ut pro ratione incrementi ipsius imperii eorum augeatur numerus; deinde ut inter patricios aequalitas, quantum fieri potest, servetur; ut praeterea in conciliis celeris detur expeditio; ut communi bono consulatur; et denique ut patriciorum seu concilii maior sit, quam multitudinis potentia, sed ita, ut nihil inde multitudo detrimenti patiatur.