Atque haec, quae scripsimus, risu forsan excipientur ab iis, qui vitia, quae omnibus mortalibus insunt, ad solam plebem restringunt; nempe quod in vulgo nihil modicum terrere, ni paveant, et quod plebs aut humiliter servit aut superbe dominatur, nec ei veritas aut iudicium etc. At natura una et communis omnium est. Sed potentia et cultu decipimur. Unde est, ut duo cum idem faciunt, saepe dicamus: hoc licet impune facere huic, illi non licet; non quod dissimilis res sit, sed qui facit. Dominantibus propria est superbia. Superbiunt homines annua designatione: quid nobiles, qui honores in aeternum agitant! Sed eorum arrogantia fastu, luxu, prodigalitate certoque vitiorum concentu et docta quadam insipientia et turpitudinis elegantia adornatur, ita ut vitia, quorum singula seorsim spectata, quia tum maxime eminent, foeda et turpia sunt, honesta et decora imperitis et ignaris videantur. Nihil praeterea in vulgo modicum terrere, nisi paveant; nam libertas, et servitium haud facile miscentur. Denique quod plebi nulla veritas neque iudicium sit, mirum non est, quando praecipua imperii negotia clam ipsa agitantur, et non nisi ex paucis, quae celari nequeunt, coniecturam facit. Iudicium enim suspendere rara est virtus. Velle igitur clam civibus omnia agere, et ne de iisdem prava iudicia ferant, neque ut res omnes sinistre interpretentur, summa est inscitia. Nam si plebs sese temperare, et de rebus parum cognitis iudicium suspendere, vel ex paucis praecognitis recte de rebus iudicare posset, dignior sane esset, ut regeret, quam ut regeretur. Sed, uti diximus, natura omnibus eadem est. Superbiunt omnes dominatione, terrent, nisi paveant, et ubique veritas plerumque infringitur ab infensis, vel obnoxiis; praesertim ubi unus vel pauci dominantur, qui non ius aut verum in cognitionibus, sed magnitudinem opum spectant.