At militiae nullum decernendum esse stipendium diximus (vide cap. 6. art. 31. Br.). Nam summum militiae praemium libertas est. In statu enim naturali nititur unusquisque sola libertatis causa sese, quantum potest, defendere, nec aliud bellicae virtutis praemium exspectat, quam ut suus sit; in statu autem civili omnes simul cives considerandi perinde ac homo in statu naturali, qui propterea, dum omnes pro eo statu militant, sibi cavent sibique vacant. At consiliarii, iudices, praetores etc. plus aliis, quam sibi vacant; quare iis vacationis praemium decerni aequum est. Accedit, quod in bello nullum honestius, nec maius victoriae incitamentum esse potest, quam libertatis imago. Sed si contra civium aliqua pars militiae designetur, qua de causa necesse etiam erit iisdem certum stipendium decernere, rex necessario eosdem prae reliquis agnoscet (ut art. 12. huius cap. ostendimus), homines scilicet, qui belli artes tantummodo norunt, et in pace propter nimium otium luxu corrumpuntur, et tandem propter inopiam rei familiaris nihil praeter rapinas, discordias civiles et bella meditantur. Atque adeo affirmare possumus imperium monarchicum huiusmodi revera statum belli esse, et solam militiam libertate gaudere, reliquos autem servire.