Deinde notandum, quod in iaciendis fundamentis maxime humanos affectus observare necesse est, nec ostendisse sufficit, quid oporteat fieri; sed apprime, qui fieri possit, ut homines, sive affectu sive ratione ducantur, iura tamen rata fixaque habeant. Nam si imperii iura, sive libertas publica solo invalido legum auxilio nitatur, non tantum nulla eius obtinendae erit civibus securitas, ut art. 3. cap. praeced. ostendimus, sed etiam exitio erit. Nam hoc certum est, nullam civitatis conditionem miseriorem esse, quam optimae, quae labascere incipit, nisi uno actu et ictu cadat et in servitutem ruat (quod sane impossibile videtur esse); ac proinde subditis multo satius esset suum ius absolute in unum transferre, quam incertas et vanas sive irritas libertatis conditiones stipulari, atque ita posteris iter ad servitutem crudelissimam parare. At si imperii monarchici fundamenta, quae in praeced. cap. retuli, firma esse ostendero, nec divelli posse nisi cum indignatione maximae partis armatae multitudinis, et ex iis regi et multitudini pacem et securitatem sequi, atque haec ex communi natura deduxero, dubitare nemo poterit eadem optima esse et vera, ut patet ex art. 9. cap. 3. et art. 3. et 8. praeced. cap. Quod autem huius illa naturae sint, quam paucis potero, ostendam.