Sed notandum, imperium, quod in hunc finem institui dixi, a me intelligi id, quod multitudo libera instituit, non autem id, quod in multitudinem iure belli acquiritur. Libera enim multitudo maiori spe quam metu, subacta autem maiori metu quam spe ducitur; quippe illa vitam colere, haec autem mortem tantummodo vitare studet; illa inquam, sibi vivere studet, haec victoris esse cogitur, unde hanc servire, illam liberam esse dicimus. Finis itaque imperii, quod aliquis iure belli adipiscitur, est dominari et servos potius, quam subditos habere. Et quamvis inter imperium, quod a libera multitudine creatur, et illud, quod iure belli acquiritur, si ad utriusque ius in genere attendamus, nulla essentialis detur differentia, finem tamen, ut iam ostendimus, et praeterea media, quibus unumquodque conservari debeat, admodum diversa habent.