In art. 11. cap. 2. ostendimus, hominem tum maxime sui iuris esse, quando maxime ratione ducitur, et consequenter (vid. art. 7. cap. 3.) civitatem illam maxime potentem maximeque sui iuris esse, quae ratione fundatur et dirigitur. Cum autem optima vivendi ratio ad sese, quantum fieri potest, conservandum ea sit, quae ex praescripto rationis instituitur; sequitur ergo id omne optimum esse, quod homo vel civitas agit, quatenus maxime sui iuris est. Nam non id omne, quod iure fieri dicimus, optime fieri affirmamus. Aliud namque est agrum iure colere, aliud agrum optime colere; aliud, inquam, est sese iure defendere, conservare, iudicium ferre etc., aliud sese optime defendere, conservare, atque optimum iudicium ferre; et consequenter aliud est iure imperare et reipublicae curam habere, aliud optime imperare et rempublicam optime gubernare. Postquam itaque de iure cuiuscumque civitatis in genere egimus, tempus est, ut de optimo cuiuscumque imperii statu agamus.