Sed quaeri solet, an summa potestas legibus adstricta sit, et consequenter an peccare possit? Verum quoniam legis et peccati nomina non tantum civitatis iura, sed etiam omnium rerum naturalium et apprime rationis communes regulas respicere solent, non possumus absolute dicere, civitatem nullis adstrictam esse legibus seu peccare non posse. Nam si civitas nullis legibus seu regulis, sine quibus civitas non esset civitas, adstricta esset, tum civitas non ut res naturalis, sed ut chimaera esset contemplanda. Peccat ergo civitas, quando ea agit vel fieri patitur, quae causa esse possunt ipsius ruinae, atque tum eandem eo sensu peccare dicimus, quo philosophi vel medici naturam peccare dicunt, et hoc sensu dicere possumus, civitatem peccare, quando contra rationis dictamen aliquid agit. Est enim civitas tum maxime sui iuris, quando ex dictamine rationis agit (per art. 7. praeced. cap.); quatenus igitur contra rationem agit, eatenus sibi deficit seu peccat. Atque haec clarius intelligi poterunt, si consideremus, quod, cum dicimus unumquemque posse de re, quae sui iuris est, statuere, quicquid velit, haec potestas non sola agentis potentia, sed etiam ipsius patientis aptitudine definiri debet. Si enim ex. gr. dico, me iure posse de hac mensa, quicquid velim, facere, non hercle intelligo, quod ius habeam efficiendi, ut haec mensa herbam comedat. Sic etiam, tametsi dicimus homines non sui, sed civitati iuris esse, non intelligimus, quod homines naturam humanam amittant et aliam induant; atque adeo quod civitas ius habeat efficiendi, ut homines volent, vel quod aeque impossibile est, ut homines cum honore adspiciant ea, quae risum movent vel nauseam; sed quod quaedam circumstantiae occurrant, quibus positis ponitur subditorum erga civitatem reverentia et metus, et quibus sublatis metus et reverentia et cum his civitas una tollitur. Civitas itaque ut sui iuris sit, metus et reverentiae causas servare tenetur; alias civitas esse desinit. Nam iis, vel ei, qui imperium tenet, aeque impossibile est, ebrium aut nudum cum scortis per plateas currere, histrionem agere, leges ab ipso latas aperte violare seu contemnere, et cum his maiestatem servare, ac impossibile est, simul esse et non esse. Subditos deinde trucidare, spoliare, virgines rapere et similia metum in indignationem, et consequenter statum civilem in statum hostilitatis vertunt.