At obiici potest: an non contra rationis dictamen est, se alterius iudicio omnino subiicere? et consequenter: an status civilis rationi non repugnat? Ex quo sequeretur statum civilem irrationalem esse, nec posse creari nisi ab hominibus ratione destitutis; at minime ab iis, qui ratione ducuntur. Sed quoniam ratio nihil contra naturam docet, non potest ergo sana ratio dictare, ut unusquisque sui iuris maneat, quamdiu homines affectibus sunt obnoxii (per art. 15. praeced. cap.), hoc est (per art. 5. cap. 1.) ratio hoc posse fieri negat. Adde, quod ratio omnino docet pacem quaerere, quae quidem obtineri nequit, nisi communia civitatis iura inviolata serventur; atque adeo quo homo ratione magis ducitur, hoc est (per art. 11. praeced. cap.) quo magis liber est, eo constantius civitatis iura servabit et summae potestatis, cuius subditus est, mandata exsequetur. Ad quod accedit, quod status civilis naturaliter instituitur ad metum communem adimendum et communes miserias propellendum; ac proinde id maxime intendit, quod unusquisque, qui ratione ducitur, in statu naturali conaretur, sed frustra (per art. 15. praeced. cap.). Quapropter si homini, qui ratione ducitur, id aliquando ex civitatis mandato faciendum est, quod rationi repugnare novit, id damnum longe compensatur bono, quod ex ipso statu civili haurit. Nam rationis etiam lex est, ut ex duobus malis minus eligatur; ac proinde concludere possumus, neminem quicquam contra suae rationis praescriptum agere, quatenus id agit, quod iure civitatis faciendum est; quod nobis facilius unusquisque concedet, postquam explicuerimus, quo usque civitatis potentia, et consequenter ius se extendit.