Imperii cuiuscumque status dicitur civilis; imperii autem integrum corpus civitas appellatur, et communia imperii negotia, quae ab eius, qui imperium tenet, directione pendent, respublica. Deinde homines, quatenus ex iure civili omnibus civitatis commodis gaudent, cives appellamus, et subditos, quatenus civitatis institutis seu legibus parere tenentur. Denique status civilis tria dari genera, nempe democraticum, aristocraticum et monarchicum, in art. 17. cap. praeced. diximus. Iam antequam de unoquoque seorsim agere incipiam, illa prius demonstrabo, quae ad statum civilem in genere pertinent; quorum ante omnia considerandum venit summum civitatis seu summarum potestatum ius .
Ex art. 15. praeced. cap. patet, imperii seu summarum potestatum ius nihil esse praeter ipsum naturae ius, quod potentia, non quidem uniuscuiusque, sed multitudinis, quae una veluti mente ducitur, determinatur, hoc est, quod sicuti unusquisque in statu naturali, sic etiam totius imperii corpus et mens tantum iuris habet, quantum potentia valet. Atque adeo unusquisque civis seu subditus tanto minus iuris habet, quanto ipsa civitas ipso potentior est (vid. art. 16. praeced. cap.), et consequenter unusquisque civis nihil iure agit, nec habet praeter id, quod communi civitatis decreto defendere potest.
Si civitas alicui concedat ius, et consequenter potestatem (nam alias per art. 12. praeced. cap. verba tantum dedit) vivendi ex suo ingenio, eo ipso suo iure cedit et in eum transfert, cui talem potestatem dedit. Si autem duobus aut pluribus hanc potestatem dedit, ut scilicet unusquisque ex suo ingenio vivat, eo ipso imperium divisit, et si denique unicuique civium hanc eandem potestatem dedit, eo ipso sese destruxit, nec manet amplius civitas, sed redeunt omnia ad statum naturalem, quae omnia ex praecedentibus manifestissima fiunt. Atque adeo sequitur, nulla ratione posse concipi, quod unicuique civi ex civitatis instituto liceat ex suo ingenio vivere, et consequenter hoc ius naturale, quod scilicet unusquisque sui iudex est, in statu civili necessario cessat. Dico expresse ex civitatis instituto; nam ius naturae uniuscuiusque (si recte rem perpendamus) in statu civili non cessat. Homo namque tam in statu naturali, quam civili ex legibus suae naturae agit, suaeque utilitati consulit. Homo, inquam, in utroque statu spe aut metu ducitur ad hoc aut illud agendum vel omittendum; sed praecipua inter utrumque statum differentia est, quod in statu civili omnes eadem metuant, et omnibus una eademque securitatis sit causa et vivendi ratio, quod sane iudicandi facultatem uniuscuiusque non tollit. Qui enim omnibus civitatis mandatis obtemperare constituit, sive eius potentiam metuit, vel quia tranquillitatem amat, is profecto suae securitati suaeque utilitati ex suo ingenio consulit.
Praeterea concipere etiam non possumus, quod unicuique civi liceat civitatis decreta, seu iura interpretari. Nam si hoc unicuique liceret, eo ipso sui iudex esset; quandoquidem unusquisque facta sua specie iuris nullo negotio excusare seu adornare posset, et consequenter ex suo ingenio vitam institueret, quod (per art. praeced.) est absurdum.
Videmus itaque, unumquemque civem non sui, sed civitatis iuris esse, cuius omnia mandata tenetur exsequi, nec ullum habere ius decernendi, quid aequum, quid iniquum, quid pium, quidve impium sit; sed contra, quia imperii corpus una veluti mente duci debet, et consequenter civitatis voluntas pro omnium voluntate habenda est, id quod civitas iustum et bonum esse decernit, tamquam ab unoquoque decretum esse censendum est; atque adeo, quamvis subditus civitatis decreta iniqua esse censeat, tenetur nihilominus eadem exsequi.
At obiici potest: an non contra rationis dictamen est, se alterius iudicio omnino subiicere? et consequenter: an status civilis rationi non repugnat? Ex quo sequeretur statum civilem irrationalem esse, nec posse creari nisi ab hominibus ratione destitutis; at minime ab iis, qui ratione ducuntur. Sed quoniam ratio nihil contra naturam docet, non potest ergo sana ratio dictare, ut unusquisque sui iuris maneat, quamdiu homines affectibus sunt obnoxii (per art. 15. praeced. cap.), hoc est (per art. 5. cap. 1.) ratio hoc posse fieri negat. Adde, quod ratio omnino docet pacem quaerere, quae quidem obtineri nequit, nisi communia civitatis iura inviolata serventur; atque adeo quo homo ratione magis ducitur, hoc est (per art. 11. praeced. cap.) quo magis liber est, eo constantius civitatis iura servabit et summae potestatis, cuius subditus est, mandata exsequetur. Ad quod accedit, quod status civilis naturaliter instituitur ad metum communem adimendum et communes miserias propellendum; ac proinde id maxime intendit, quod unusquisque, qui ratione ducitur, in statu naturali conaretur, sed frustra (per art. 15. praeced. cap.). Quapropter si homini, qui ratione ducitur, id aliquando ex civitatis mandato faciendum est, quod rationi repugnare novit, id damnum longe compensatur bono, quod ex ipso statu civili haurit. Nam rationis etiam lex est, ut ex duobus malis minus eligatur; ac proinde concludere possumus, neminem quicquam contra suae rationis praescriptum agere, quatenus id agit, quod iure civitatis faciendum est; quod nobis facilius unusquisque concedet, postquam explicuerimus, quo usque civitatis potentia, et consequenter ius se extendit.
Nam considerandum primum venit, quod sicuti in statu naturali (per art. 2. praeced. cap.) ille homo maxime potens maximeque sui iuris est, qui ratione ducitur; sic etiam illa civitas maxime erit potens et maxime sui iuris, quae ratione fundatur et dirigitur. Nam civitatis ius potentia multitudinis, quae una veluti mente ducitur, determinatur. At haec animorum unio concipi nulla ratione posset, nisi civitas id ipsum maxime intendat, quod sana ratio omnibus hominibus utile esse docet.
Secundo venit etiam considerandum, quod subditi eatenus non sui, sed civitatis iuris sint, quatenus eius potentiam seu minas metuunt, vel quatenus statum civilem amant (per art. 10. praeced. cap.). Ex quo sequitur, quod ea omnia, ad quae agenda nemo praemiis aut minis induci potest, ad iura civitatis non pertineant. Ex. gr. iudicandi facultate nemo cedere potest. Quibus enim praemiis aut minis induci potest homo, ut credat, totum non esse sua parte maius, aut quod Deus non existat, aut quod corpus, quod videt finitum, ens infinitum esse credat, et absolute ut aliquid contra id, quod sentit vel cogitat, credat? Sic etiam quibus praemiis aut minis induci potest homo, ut amet, quem odit, vel ut odio habeat, quem amat? Atque huc etiam illa referenda sunt, a quibus humana natura ita abhorret, ut ipsa omni malo peiora habeat, ut quod homo testem contra se agat, ut se cruciet, ut parentes interficiat suos, ut mortem vitare non conetur et similia, ad quae nemo praemiis nec minis induci potest. Quod si tamen dicere velimus, civitatem ius sive potestatem habere talia imperandi, id nullo alio sensu poterimus concipere, nisi quo quis diceret, hominem iure posse insanire et delirare. Quid enim aliud nisi delirium ius illud esset, cui nemo adstrictus esse potest? Atque hic de iis expresse loquor, quae iuris civitatis esse nequeunt, et a quibus natura humana plerumque abhorret. Nam quod stultus aut vesanus nullis praemiis, neque minis induci possit ad exsequenda mandata, et quod unus aut alter ex eo, quod huic aut illi religioni addictus sit, imperii iura omni malo peiora iudicat; iura tamen civitatis irrita non sunt, quandoquidem iisdem plerique cives continentur. Ac proinde, quia ii, qui nihil timent neque sperant, eatenus sui iuris sunt (per art. 10. praeced. cap.); sunt ergo (per art. 14. praeced. cap.) imperii hostes, quos iure cohibere licet.
Tertio denique considerandum venit, ad civitatis ius ea minus pertinere, quae plurimi indignantur. Nam certum est, homines naturae ductu in unum conspirare, vel propter communem metum vel desiderio damnum aliquod commune ulciscendi; et quia ius civitatis communi multitudinis potentia definitur, certum est, potentiam civitatis et ius eatenus minui, quatenus ipsa causas praebet, ut plures in unum conspirent. Habet certe civitas quaedam sibi metuenda, et sicut unusquisque civis, sive homo in statu naturali, sic civitas eo minus sui iuris est, quo maiorem timendi causam habet. Atque haec de iure summarum potestatum in subditos. Iam antequam de earundem in alios iure, agam, solvenda videtur quaestio, quae de religione moveri solet.
Nam obiici nobis potest, an status civilis et subditorum obedientia, qualem in statu civili requiri ostendimus, non tollat religionem, qua Deum colere tenemur. Sed si rem ipsam perpendamus, nihil reperiemus, quod possit scrupulum iniicere. Mens enim quatenus ratione utitur, non summarum potestatum, sed sui iuris est (per art. 11. cap. praeced.). Atque adeo vera Dei cognitio et amor nullius imperio subiici potest, ut nec erga proximum caritas (per art. 8. huius cap.); et si praeterea consideremus summum caritatis exercitium esse illud, quod ad pacem tuendam et concordiam conciliandam fit, non dubitabimus, illum revera suo officio functum esse, qui unicuique tantum auxilii fert, quantum iura civitatis, hoc est, concordia et tranquillitas concedunt. Ad externos cultus quod attinet, certum est, illos ad veram Dei cognitionem et amorem, qui ex ea necessario sequitur, nihil prorsus iuvare nec nocere posse; atque adeo non tanti faciendi sunt, ut propter ipsos pax et tranquillitas publica perturbari mereatur. Ceterum certum est, me iure naturae, hoc est (per art. 3. praeced. cap.) ex divino decreto, non esse religionis vindicem; nam nulla mihi est, ut olim Christi discipulis potestas fuit, eiiciendi spiritus immundos et faciendi miracula, quae sane potestas adeo necessaria est ad propagandam religionem in locis, ubi interdicta est, ut sine ipsa non tantum oleum et opera, ut aiunt, perdatur, sed plurimae insuper creentur molestiae; cuius rei funestissima exempla omnia viderunt saecula. Unusquisque igitur, ubicumque sit, Deum potest vera religione colere, sibique prospicere, quod viri privati officium est. Ceterum cura religionis propagandae Deo vel summis potestatibus, quibus solis incumbit reipublicae habere curam, committenda est. Sed ad propositum revertor.
Iure summarum potestatum in cives et subditorum officio explicato, superest ut earum ius in reliqua consideremus, quod iam ex dictis facile cognoscitur. Nam, quandoquidem (per art. 2. huius cap.) ius summae potestatis nihil est praeter ipsum naturae ius, sequitur duo imperia ad invicem sese habere, ut duo homines in statu naturali, excepto hoc, quod civitas sibi cavere potest, ne ab alia opprimatur, quod homo in statu naturali non potest, nimirum qui quotidie somno, saepe morbo aut animi aegritudine, et tandem senectute gravatur, et praeter haec aliis incommodis est obnoxius, a quibus civitas securam se reddere potest.
Civitas igitur eatenus sui iuris est, quatenus sibi consulere et cavere potest, ne ab alia opprimatur (per art. 9. et 15. praeced. cap.), et (per art. 10. et 15. praeced. cap.) eatenus alterius iuris, quatenus alterius civitatis potentiam timet, vel quatenus ab ea impeditur, quominus id, quod vult, exsequatur, vel denique quatenus ipsius auxilio ad sui conservationem vel incrementum indiget. Nam dubitare nequaquam possumus, quin, si duae civitates invicem mutuum auxilium praestare volunt, ambae simul plus possint, et consequenter plus iuris simul habeant, quam alterutra sola. Vid. art. 13. cap. praeced.
Haec autem clarius intelligi possunt, si consideremus, quod duae civitates natura hostes sunt. Homines enim (per art. 14. praeced. cap.) in statu naturali hostes sunt. Qui igitur ius naturae extra civitatem retinent, hostes manent. Si itaque altera civitas alteri bellum inferre et extrema adhibere media velit, quo eam sui iuris faciat, id ei iure tentare licet, quandoquidem, ut bellum geratur, ei sufficit eius rei habere voluntatem. At de pace nihil statuere potest, nisi connivente alterius civitatis voluntate. Ex quo sequitur iura belli uniuscuiusque civitatis esse; pacis autem non unius, sed duarum ad minimum civitatum esse iura, quae propterea confoederatae dicuntur.
Hoc foedus tamdiu fixum manet, quamdiu causa foederis pangendi, nempe metus damni seu lucri spes in medio est. Hac autem aut illo civitatum alterutri adempto, manet ipsa sui iuris (per art. 10. praeced. cap.), et vinculum, quo civitates invicem adstrictae erant, sponte solvitur, ac proinde unicuique civitati ius integrum est solvendi foedus, quandocumque vult, nec dici potest, quod dolo vel perfidia agat, propterea quod fidem solvit, simulatque metus vel spei causa sublata est, quia haec conditio unicuique contrahentium aequalis fuit, ut scilicet quae prima extra metum esse posset, sui iuris esset, eoque ex sui animi sententia uteretur, et praeterea quia nemo in futurum contrahit nisi positis praecedentibus circumstantiis. His autem mutatis totius status etiam mutatur ratio, et hac de causa unaquaeque confoederatarum civitatum ius retinet sibi consulendi, et unaquaeque propterea, quantum potest, conatur extra metum et consequenter sui iuris esse, et impedire, quominus altera potentior evadat. Si quae ergo civitas se deceptam esse queritur, ea sane non confoederatae civitatis fidem, sed suam tantummodo stultitiam damnare potest, quod scilicet salutem suam alteri, qui sui iuris et cui sui imperii salus summa lex est, crediderit.
Civitatibus, quae una pacem contraxerunt, ius competit dirimendi quaestiones, quae moveri possunt de pacis conditionibus seu legibus, quibus sibi invicem fidem adstrinxerunt, quandoquidem pacis iura non unius civitatis, sed contrahentium simul sunt (per art. 13. huius cap.). Quod si de iis convenire inter ipsas non potest, eo ipso ad belli statum redeunt.
Quo plures civitates simul pacem contrahunt, eo unaquaeque reliquis minus timenda, sive unicuique minor est potestas bellum inferendi; sed eo magis pacis tenetur conditiones servare, hoc est (per art. 13. huius cap.) eo minus sui iuris est, sed eo magis communi foederatorum voluntati sese accommodare tenetur.
Ceterum fides, quam sana ratio et religio servandam docet, hic minime tollitur; nam nec ratio, nec scriptura omnem datam fidem servare docet. Cui enim pollicitus sum, argentum ex. gr., quod mihi secreto servandum dedit, custodire, fidem praestare non teneor, simulac noverim aut scire crediderim, furtum esse, quod mihi servandum dedit; sed rectius agam, si dem operam, ut suis restituatur. Sic etiam si summa potestas aliquid alteri se facturam promisit, quod postea tempus seu ratio docuit aut docere videbatur, communi subditorum saluti obesse, fidem sane solvere tenetur. Cum itaque scriptura non nisi in genere doceat fidem servare et casus singulares, qui excipiendi sunt, uniuscuiusque iudicio relinquat, nihil ergo docet, quod iis, quae modo ostendimus, repugnat.
Sed ne toties opus sit sermonis filum interrumpere et similes posthac obiectiones solvere, monere volo, me haec omnia ex naturae humanae quomodocumque consideratae necessitate demonstrasse, nempe ex universali omnium hominum conatu sese conservandi, qui conatus omnibus hominibus inest, sive ignari sive sapientes sint. Ac proinde quomodocumque homines sive affectu sive ratione duci considerentur, res eadem erit, quia demonstratio, ut diximus, universalis est.