Ex dictis in praeced. art. patet, nos posse imperii democratici diversa genera concipere, sed meum institutum non est de unoquoque, sed de eo solummodo agere, in quo omnes absolute, qui solis legibus patriis tenentur, et praeterea sui iuris sunt honesteque vivunt, ius suffragii in supremo concilio habent muneraque imperii subeundi. Dico expresse, , ut peregrinos secludam, qui sub alterius imperio esse censentur. Addidi praeterea, quod, praeterquam quod legibus imperii teneantur, in reliquis sui iuris sint, ut mulieres et servos secluderem, qui in potestate virorum et dominorum, ac etiam liberos et pupillos, quamdiu sub potestate parentum et tutorum sunt. Dixi denique, honesteque vivunt, ut ii apprime secluderentur, qui ob crimen aut aliquod turpe vitae genus infames sunt.