Loading...
His positis videamus iam, an huiusmodi imperia culpabili aliqua causa possint destrui. Verum si quod imperium aeternum esse potest, illud necessario erit, cuius semel recte instituta iura inviolata manent. Anima enim imperii iura sunt. His igitur servatis servatur necessario imperium. At iura invicta esse nequeunt, nisi et ratione et communi hominum affectu defendantur; alias si scilicet solo rationis auxilio nituntur, invalidae sane sunt facileque vincuntur. Cum itaque utriusque imperii aristocratici iura fundamentalia cum ratione et communi hominum affectu convenire ostenderimus, possumus ergo affirmare, si quae ulla imperia, haec necessario aeterna fore, vel nulla culpabili causa, sed fato tantummodo aliquo inevitabili posse destrui.