Loading...
At Romae plebis tribuni perpetui etiam erant; verum impares, ut Scipionis alicuius potentiam premerent; et praeterea id, quod salutare esse iudicabant, ad ipsum senatum deferre debebant, a quo etiam saepe eludebantur, efficiendo scilicet, ut plebs ei magis faveret, quem ipsi senatores minus timebant. Ad quod accedit, quod tribunorum contra patricios auctoritas plebis favore defenderetur, et quotiescumque ipsi plebem vocabant, seditionem potius movere, quam concilium convocare viderentur. Quae sane incommoda in imperio, quod in praecedd. duobus capp. descripsimus, locum non habent.