Est enim hoc certum et in nostra ethica verum esse demonstravimus1Vid. Spinozae Eth. P. 3. et 4., inprimis P. 4. prop. 4. coroll., P. 3. prop. 31. schol., prop. 32. schol., et P. 4. app. cap. 13. Br., homines necessario affectibus esse obnoxios et ita constitutos esse, ut eorum, quibus male est, misereantur, et quibus bene est, invideant, et ut ad vindictam magis, quam ad misericordiam sint proni, et praeterea unumquemque appetere, ut reliqui ex ipsius ingenio vivant, et ut probent, quod ipse probat, et quod ipse repudiat, repudient. Unde fit, ut cum omnes pariter appetant primi esse, in contentiones veniant et, quantum possunt, nitantur se invicem opprimere, et qui victor evadit magis glorietur, quod alteri obfuit, quam quod sibi profuit. Et quamvis omnes persuasi sint, religionem contra docere, ut unusquisque proximum tamquam se ipsum amet, hoc est, ut us alterius perinde ac suum defendat, hanc tamen persuasionem in affectus parum posse ostendimus. Valet quidem in articulo mortis, quando scilicet morbus ipsos affectus vicit et homo segnis iacet, vel in templis, ubi homines nullum exercent commercium; at minime in foro vel in aula, ubi maxime necesse esset. Ostendimus praeterea, rationem multum quidem posse affectus coërcere et moderari; sed simul vidimus viam, quam ipsa ratio docet, perarduam esse2Vid. Eth. P. 5. prop. 42. schol. Br.; ita ut, qui sibi persuadent posse multitudinem vel qui publicis negotiis distrahuntur, induci, ut ex solo rationis praescripto vivant, saeculum poëtarum aureum seu fabulam somnient.